- PRETIUM
- PRETIUMapud Papinianum, l. Responsor. tit. 3. in LL. Luitprandi R. Longob. tit. 60. §. 1. alibique passim, compositro seu molcta est pecuniaria homini imposita, qui alterum occiderat, secundum eius aestimationem seu secundum eius natales. ALia enim erat Presbyteri aut Viri nobilis, alia servi aut hominis inferioris, aestimatio ac Pretium, Pretium Nativitatis dicitur, in Anglicanis. Unde Natus ad 4. vel 14. libras dicitur is, cuius pretium nativitatis est totidem librarum, in LL. Henrici l. c. 74. et 76. Vide Car. du Fresne Glossar. ubi etiam de Pretio Nuptiali seu Uxoris, in LL. Burgund. i. e. dote; de Pretio Regio, seu iure, quod Regi et Domino competit, res promercales comparandi certô et definitô pretiô: de Pretio Sepulchri, apud Hibernos, quod ex bonis mobilibus defuncti cedebat Ecclesiae, in qua humabatur: vacca nempe, equus, vestimentum et ornamentum lecti etc. varia habes. addo saltem, pretium hominis Saxonibus Weram item Weregildum dictam, et quidem apud eos, Anglosque, ut et alias nationes Septentrionales, Nobilis seu Thaini aestimationem 20. libr. villani 100. solidorum fuisle etc. Vide eundem, voce Wera, ut et infra in Thrymsa.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.